HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT XII: De esu adipis, et sanguinis prohibito

#Num. XXIX#Levit. III-IV#Levit. III#Levit. XVII

Haec de oblationibus dicta sufficiant hic. In Numeris de oblationibus septem legalium festorum legitur, hoc addendo, quod omnis adeps Domini erat. Adipem et sanguinem non comedetis omnino, quod intelligitur de animalibus oblatis, tamen propter illud Judaei ab omni adipe abstinebant. Sed verius quod Dominus adipem, qui debebat offerri, in esum prohibuit eis, etiam nominatim adipem bovis, ovis, et caprae. Adipem vero morticini, vel a bestia occisi, concessit eis in usus varios, scilicet vel ad lucernas, vel unctiones extrinsecas. Quid ergo faciunt de adipe animalis mundi non oblati, nec morticini, nec a bestia capti, si Domini est? Forte projiciunt, vel dant alienigenis ad edendum. Sed quomodo hoc, vel illud faciunt de illo, si Domini est. Prohibuit etiam eis Dominus omnem esum sanguinis. Josephus ait, quia animam et spiritum in eo esse Moyses putavit. In quo esus suffocati tantum intelligitur prohiberi. Tamen in tantum prohibuit esum sanguinis, quod etiam avem, vel feram, aucupio, vel venatione captam, voluit fuso sanguine in terram et operto comedi. Et addidit: Nam anima omnis carnis in sanguine est.